2324. Quod unaquaevis societaa sit homo
Sicut Societas maxima, quoad praesentiam Ipsius Domini est Homo, et sic constituit Corpus Domini, nam Dominus est ejus vita: ita quoque omnes societates, sunt similiter Homines, et corpora, quod societas sit homo seu persona composita, hoc mihi hodie ostensum est, nam homo non regit semet, sed [regitur] per spiritus a Domino, spiritus qui societatem constituunt, similiter se habent. Sicut maximum, ita divisiones minores, et minimae, proinde {1} ita societates, secundum omnem varietatem. 1748, 14 Junius. @1 ms. proinde$