2325. Quod Homo et spiritus, nec angelus quicquam ex se cogitet, velit, agat, et quod id cogitent, sit fallacia {1} sensus, et phantasia; et tamen quod Dominus non est in causa mali
Hoc propositum est spiritibus, qui putant ex se cogitare, omnia velle et agere, et putabant, quod hoc phantasticum esset, quia percipere sibi videntur, quod ex se cogitent, velint et agant: sed usque est veritas, et consequens ejus, quod sint merae substantiae organicae, et Solus Dominus vita. @1 ms. falacia$