2326. Quod usque Dominus in nulla, et ne in minima quidem causa mali, consequitur [ex eo] {1}, quod Vita Domini cum influit in coelos, et in mundum spirituum, tunc formae seu substantiae organicae, recipiunt vitam, quaelibet secundum suam formam, quidam ita, et [quidam] {2} aliter, sic cum indefinita varietate; Vita quae influit, putatur ab iis sua esse, inde perversitates. 1748, 15 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 sic J.F.I. Tafel$