Spiritual Experiences (Odhner) n. 2346

Previous Number Next Number See English 

2346. De significatione Iridis post diluvium [Gen. IX: 13-16]

Cum angelis loquutus sum de statu quorundam post mortem, qui tales sunt, ut nihil boni admittere possint, sed ut primum aliquid vel minimum, ab eorum, adest, illico in malum fertur, tales sunt qui pessimi sunt, qui prophanarunt {1} prorsus sancta, et qui non nisi odia cum dolis sunt: ii in altera vita non possunt emendari, seu eorum naturalis indoles flecti in bonum, sed prorsus devastantur, usque dum nihil eorum remanet, sic ut non sint suae vitae amplius, sed alii {a}, tametsi quod eorum est, manet, sed hoc non conceditur ut appareat, nam illico ut apparet, et sic quod eorum est cognoscant, ut sint aliquantulum ex sua vita, non possunt esse in societate coelestium, quare sunt tales, qui prorsus devastantur, sicut audivi de antediluvianis. @1 ms. propharunt$ @a J.F.I. Tafel: "legerum alius"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church