Spiritual Experiences (Odhner) n. 2347

Previous Number Next Number See English 

2347. At vero post diluvium alia res est, homo post mortem, nihil amittit ex suamet vita, sed ita temperatur illa, et flectitur quod ejus est in jucundum et bonum, ut ejus appareat omne, sed flexum in bonum, sed est Domini; tales sunt, qui non prophanarunt sancta, et qui non odia cum dolo sunt, talis est status postdiluvianorum, qui ideo comparatur iridi, in cujus coloribus nigrum est hominis, sed lux est Domini, cum candido, et absque luce et candido nullus color, nec color existit absque nigro, nam est mixtura et temperatura istorum, efficiente luce.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church