2348. Inde constare potest, quod homo postdiluvianus talis sit, ut retinere possit omnem suam vitam, et percipere, ut suum, tametsi non ejus est vita et perceptio, sed apparet sicut ejus, aliter ac eorum qui ante diluvium; quare iris in signum fuit, et adjicitur, quod nusquam deficiet hyems, aestas, ver [Gen. VIII: 22], quae sunt mutationes similia repraesentantes in sensu interiori. 1748, 17 Junius.