2349. Comparationis tertium, ut vocatur, cum iride, inde fluit, quod intimiora hominis cum ejus interioribus, seu coelestia ac spiritualia ejus cum naturalibus debeant ita esse, ut naturalia prorsus obediant ejus spiritualibus, et coelestibus, tunc comparatur hoc, cum ita obsequiosum est naturale, cuidam pellucido, nam tunc naturale obsequiosum est quasi pellucidum, transmittens omnem lucem spiritualem; cum vero naturalia hominis sunt talia, ut sint nihil nisi spurcum, et malum, tunc pellucidum hoc temperatur, sicut lux cum transit pellucidum, et vertitur in colores, qui pulchri sunt, et a Domino pulchre disponuntur.