Spiritual Experiences (Odhner) n. 2366

Previous Number Next Number See English 

2366. De spiritibus, quod sint in loco

Loquutus sum cum spiritibus qui circum me, quod opinio quorundam sit spiritum non esse posse in loco, quia spiritus, et quia spiritum percipiunt {1} ut solam cogitationem, nec aliquam ideam habent alicujus substantiae, quae sit subjectum cogitationis, dicebatur, quod cogitatio {2}, quae est visus internus, non possit minus esse absque subjecto, ac visus, qui non datur absque oculo; dictum porro, quod cogitatio non possit includi loco, sicut nec visus, quia extravagatur paene ad limites universi, et cogitatio humana ad ea quae sunt fidei, quare cogitatio non potest inclusa esse loco, quare qui putant spiritum esse solum cogitationem absque substantia, quae subjectum, falluntur, et nesciunt prorsus (2367.) quid spiritus, cum spiritus sit substantia, et quidem subtile organica, quae subjectum est cogitationis; spiritus ideo quoque loquitur, sicut mecum nunc per aliquot annos, fere interdiu continue quandoque, sicut in societate humana, viva et clara voce, quae tamen audita mihi, non vicinis seu aliis prope me; spiritus habent alia, quae in corpore, de quibus alibi [2355]. Additum est, quod in corpore humano est spiritus qui cogitat, qui vult, qui cupit, qui vivit {3}, etc., quare a nullo, qui velit intelligere, negari potest, quin spiritus, quia in corpore, sit substantia, et in loco; extra hominem non est, sed in hominis corpore, tametsi cogitatio ex spiritu, extra eum exspatiatur, imo effectum habet in longinquum {4}, sicut loquela, lumen, visus, quare ea non dici potest esse in loco, sed ex spiritu, qui in loco. 1748, 20 Junius. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. cogitatatio$ @3 J.F.I. Tafel videt cum ms. legi posset vidit$ @4 ms. linginquum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church