2371. Quod cogitationes spirituum, quae modo persuasiones sunt, non ita perceptae sint, ac quae fuerunt {1} cupiditates
Sunt bina, quae regunt mentes: persuasiones et affectiones; persuasiones dum solum in cogitatione spirituum fuerunt, non perceptae fuerunt a me, sed cum cupiditates et affectiones, eae se facile manifestant, nam afficiunt, quare etiam aliquoties per meras cupiditates, et earum variationes, mecum quasi loquuti sunt, ita prorsus tacite, absque ulla voce. @1 ms. fueunt$