2372. Quod quicquid mali accidit, etiam minimum, ex malis spiritibus veniat
Dixerunt mali spiritus quandoque, quod ii non in causa fuerint, quod acciderit aliquod malum, quia quasi fortuitum, et nesciebant quod ii essent, sic {1} non voluerunt agnoscere quod ab iis, sed responsum est, quod usque ab iis, tametsi quasi fortuitum, et ii id non ex voluntate agant, quia commune malum, quod ab iis fluit, ea ut consequentia, quasi continua secum habet; quod hodie ostensum quoque per id, quod [cum] in ignorantiae specie, seu obscuritate tenerer a quibusdam, et satis diu, tunc, quaedam male scripta, etiam erronea, irrepserunt, non quod ii id vellent, sed quia in obscuritate me tenebant, et tales essent, ut ex se regere vellent ea, quae scriberentur, inde obscuritas, quare lapsus et errores singuli, etiam minimi, ab iis, nam aliter prorsus, si in luce Domini, similiter fit in caeteris. 1748, 22 Junius. @1 J.F.I. Tafel: "sic pro si"$