Spiritual Experiences (Odhner) n. 2382

Previous Number Next Number See English 

2382. Quod ii qui procul sunt, exquisitius audiant, et percipiant, quae cogitantur, et quae loquutus, quam qui propius

Cum iis loquutus sum, qui procul, et quidem supra caput fuerunt {1} altissime, sic longius caeteris, dicebant, quod perciperent melius cogitata, et dicta, quam qui propiores, seu cum propius adsunt; persuadebar quoque, quia se habent sicut ii qui propiores {2} sunt alicui sono, grandisonanti, qui plura hauriunt de sono, quo aufertur sensus vocum; at qui procul sunt, modo attendunt ad rem, nec sonus ita aufert; dicebant quod minutiora perciperent, et quidem cum intellectu. 1748, 22 Junius. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. ea quae propiora$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church