Spiritual Experiences (Odhner) n. 2383

Previous Number Next Number See English 

2383. De fide intellectuali, et persuasione eorum quae sunt fidei

In sermone cum animabus fui, qui putarunt se veram doctrinam fidei didicisse, agnovisse et docuisse; et quidem quod multi persuadeant sibi, quod fidem habeant et non habent, sola cognitio datur, quae est res memoriae: at cum in vita corporis, [vel] cumprimis in altera vita, confirmantur per multa quod ita se res habeat, ut quod Dominus regat universum et singula universi, quod nihil sint, quod nihil ad fidem et regenerationem contribuere possint, et facere {1}, quod nihil nisi spurcum in iis, et foedum, obscurum, caligo--cum {2} talia confirmantur ex variis tam persuasionibus quam experientiis, tunc anguntur, repugnant, dolent, in angustias et dolores labuntur, et in se contradicunt, et nolunt prorsus admittere confirmationes, etiam ii qui fuerunt defensores strenui fidei, cum quibus loquutus in altera vita, quod etiam iidem {3} fassi, et mirati, inde dabatur scire, quod non habuerint fidem, nisi solum oretenus et labiis eam defenderint, cum tamen non crediderint, quare non ulterius persuasi. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. caligo, cum$ @3 ms. idem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church