2384. Porro, ut anima possit esse in societate angelorum, debet esse prorsus persuasu de iis, et quidem ita, ut non solum facile admittat confirmationes (non ut dictum [2383] angantur [tales]) sed etiam ii desiderent confirmare eam {a}, sic quasi secundo fluvio, tunc iis datur lux a Domino, non solum intelligendi, quod ita sit, sed quoque percipiendi confirmationes, et plurima addendi, quae confirmant, ita cognitionem fidei habent prae aliis; aliter qui non tales sunt, in singulis confirmantibus, quamvis oretenus professi sunt in vita corporis, occurrit repugnans, sic [talis] contranititur {1} flumini, proinde cognitionibus, quae ei sic non dari possunt, nam ei sunt quasi contraria; inde apud eos obscuritas. 1748, 22 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. contranitur$ @a h.e. fidem$