2386. De sensu tactuum apud spiritus
Mirati valde sunt quidam, quod haberent sensum tactus, et quidem exquisitum spiritus {a}, cum tamen essent spiritus, et hoc contra omnem eorum opinionem in vita corporis, quod spiritus possint habere tactum; iis datum est dicere, quod hoc nequaquam mirum esse debeat, cum homo in vita sensum tactus et caeteros sensus non habeat a corpore, sed a spiritu qui est in corpore, a quo corpus suam vitam habet, absque vita spiritus non dari potest vita tactus in corpore, sicut visus oculi non absque visu spiritus, quodcunque apparet in corpore vitale hoc non corporis est sed spiritus ejus, quare post vitam corporis simile manet, nam putat spiritus se prorsus esse in corpore, quae opinio tandem cessat, haec causa tactuum corporeorum, qui modo existunt apud eos, qui recens e vita corporis in alteram vitam veniunt, succedunt sensus subtiliores, qui omnes usque ad sensationem tactus se referre debeant, ut sint sensus. @a h.e. quod spiritus haberent ...exquisitum$