2387. De statu mundi spirituum ante adventum Domini
Loquutus sum cum iis in coelo, de statu spirituum seu mundi spirituum ante adventum Domini in mundum, quod fuerit talis, qualis hominum fides tunc fuit in terra, cumprimis apud Judaeos, qui in cognitionibus essent, nempe, quod ignoraverint plerique quod vita post mortem, quam plures aperte negarunt; Pharisaei qui defendebant, nec tales erant, ut persuasi essent, sicut constat ex Verbo Domini de resurrectione mortuorum [Luc. XX: 27-38]: tales primum fuerunt spiritus in mundo spirituum ante Domini adventum. Alterum erat, quod nescirent prorsus, Messiam venturum, ut salvaret eos in aeternum, in Regno in aeternum duraturo, sed solum quod eos dominos faceret in terris, et sic regnum terrestre ad summum {1} apud eos extolleret {2}: qualis opinio ad hodiernum diem viget, quare tales fuerunt spiritus, quod nescirent Dominum venturum, ob salutem animarum. @1 ms. sumnum$ @2 ms. extollerit$