Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, in confessione fidei et in religione patriae suae in principio tenentur; ita quoque Pontificii: quare semper aliquem repraesentativum Pontificem sibi praepositum habent, quem etiam simili ritu adorant, quo in mundo: raro aliquis Papa in mundo agit ibi Pontificem; sed usque ille qui ante viginti annos Romae Papa fuit, illis praefuit, ex causa quia ille corde suo fovit quod Verbum sanctius esset quam creditur, et quod Dominus colendus esset: sed ille, postquam per aliquot annos functus est Pontificali munere, abdicavit se illo, et contulit se ad Reformatos Christianos, inter quos adhuc est, et vita beata fruitur. Datum est loqui cum illo, et dixit, quod Dominum solum adoret, quia Ipse est Deus, Cui potestas est super caelum et terram, et quod invocationes sanctorum essent nugae, tum etiam missae eorum; et quod in mundo intenderit restaurare illam ecclesiam, sed quod non potuerit propter causas, quas etiam dixit. Vidi illum, quando urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii, die ultimi judicii destruebatur, in lectica exportatum, et in locum securum delatum. Aliud prorsus evenit successori ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church