Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Aliter est sanctis ita dictis in caelo; hi prorsus nihil sciunt de eo quod in terris fit; nec cum illis locutus sum, ne aliqua idea de ea re apud illos intraret. Solum quondam praeteriit Mater Domini Maria, et visa super caput in vestitu albo; et tunc paulum morata dixit, quod Mater Domini fuerit, et quidem ab illa natus; sed factus Deus exuerit omne humanum ex illa, et quod ideo nunc adoret Ipsum ut suum Deum, et quod nolit ut quisquam Ipsum pro Filio suo agnoscat, quia in Ipso omne Divinum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church