67. His adjiciam hoc memorabile. Apparet quandoque Parisiensibus qui in mundo spirituali in societate sunt, quaedam mulier in media altitudine, in vestitu splendido, et in facie tanquam sancta, et dicit se esse Genovevam: sed cum quidam incipiunt adorare illam, tunc illico mutatur ejus facies, et quoque vestis, et fit similis feminae vulgari, et reprehendit illos quod velint adorare feminam, quae apud socias suas non plus in aestimatione est quam sicut ancilla, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur. Dicebant angeli quod illa appareat propter separationem cultorum hominis et cultorum Domini ibi.