Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 69

Previous Number Next Number See English 

69. Quoniam religio facit intimum hominis, et ex intimo sunt reliqua ejus, et quoniam Mahumedes versatur in animis illorum una cum religione, ideo semper aliquis Mahumedes in conspectu illorum ponitur; ac ut vertant facies suas ad orientem, super quo est Dominus, ponitur ille in meditullio christiano infra. Non est ipse Mahumedes qui Alcoranum scripsit, sed alius qui munere illo fungitur; nec est idem semper, sed mutatur. Quondam fuit unus ex Saxonia, qui captus ab Algiriensibus factus est Mahumedanus: is quia Christianus etiam fuerat, actus est ad loquendum coram illis de Domino, quod non fuerit filius Josephi, ut crediderunt in mundo, sed Filius Ipsius Dei, per quod insinuavit eis ideam de unitate Personae et Essentiae Domini cum Patre. Isti Mahumedi successerunt postea alii, qui acti sunt ad similia loquendum. Inde multi ex illis ad vere Christianam fidem de Domino accedunt; et qui accedunt, feruntur ad societatem propiorem orienti, ubi datur communicatio cum caelo, in quod etiam postea elevantur. In loco ubi Mahumedes ille sedem habet, apparet ignis sicut faculae, ut noscatur; sed ille ignis non conspicuus est nisi quam Mahumedanis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church