70. Ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoranum, non in conspectum hodie venit. Dictum mihi est quod primis temporibus praefuerit illis, sed quia voluit dominari super omnia religionis illorum ut Deus, quod e sede sua, quam sub Pontificiis habuit, ejectus sit, et ad latus dextrum juxta meridiem demissus. Quondam aliquae societates ex Mahumedanis excitatae sunt ex malitiosis ad agnoscendum Mahumedem pro Deo: ut seditio sedaretur, sublatus est Mahumedes ab inferis, ac ostensus, et tunc quoque mihi visus est; apparuit similis spiritibus corporeis, quibus nulla perceptio interior est, facie ad nigrum vergente; et audivi illum loquentem haec verba solum, "Ego sum Mahumedes vester:" et mox quasi subsidens in locum suum rediit.