Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quod religionem illorum attinet; haec talis permissa est quia conveniens genio orientalium, quare etiam in tot regnis recepta est; et quia in {1}illa praecepta decalogi simul religionis facta sunt; et aliquid ex Verbo etiam in {1}illa erat: et imprimis quia Dominus pro Filio Dei, et Sapientissimo omnium agnitus est. Per illam quoque idololatrica multarum gentium dissipata sunt. Quod non interior religio illis per Mahumedem aperta sit, fuit propter polygamiam, quae immundum versus caelum exhalat; conjugium enim mariti cum una uxore correspondet conjugio Domini et Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church