Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Sunt multi ex illis receptibiles veri, et vident in rationibus justitiam, quod ex colloquiis cum illis in mundo spirituali animadvertere potui. Locutus sum cum illis de Deo uno, de Resurrectione, et de Conjugio. De Deo uno dixerunt, quod non comprehendant Christianos loquentes de Trinitate, et dicentes quod tres Personae sint, et unaquaevis Deus, et quod usque dicant quod Deus unus sit: sed respondi illis?, quod angeli in caelo, quod ex illis est, non loquantur ita; sed quod Deus unus sit Persona et Essentia in quo Trinum, et quod homines in terris hoc Trinum appellent tres Personas; et quod illud Trinum sit in Domino: ut confirmarentur, perlegi coram illis ex Matthaeo et Luca, quae ibi de conceptione Domini ex Deo Patre dicuntur, tum ubi Ipse docet quod Pater et Ipse unum sint; his auditis perceperunt rem, dicentes quod sic Divina Essentia Ipsi sit. De Resurrectione dicebant, quod non comprehendant Christianos loquentes de statu hominis post mortem, quod faciant animam similem vento aut aeri, et inde in nullo delicio ante reunitionem cum corpore die ultimi judicii: sed respondi, quod modo aliqui ita loquantur sed quod qui ex illa secta non sunt, credant se post mortem in caelum venturos, cum angelis locuturos, et gaudio caelesti fruituros, quod non abstrahunt a simili gaudio quod illis est in mundo, tametsi non describunt illud; et quod hodie revelentur illis plura de statu post mortem, quae antea non sciverunt. De Conjugio plura cum illis locutus sum, et inter illa, quod amor conjugialis sit amor caelestis, non dabilis quam inter duos, et quod conjunctio cum pluribus uxoribus caeleste illius amoris non admittat: audiverunt rationes, et justitiam in illis perceperunt; tum etiam hoc, quod permissa sit illis polygamia, quia orientales sunt, qui absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church