Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 73

Previous Number Next Number See English 

73. (X.) DE AFRICANIS ET DE GENTIBUS IN MUNDO SPIRITUALI. Gentes, quae non aliquid norunt de Domino, circum illos qui norunt, apparent; usque ita, ut ultimas peripherias faciant non alii quam qui prorsus idololatrae sunt, ac solem et lunam adoraverunt. Illi autem, qui unum Deum agnoscunt, ac praecepta, qualia sunt in Decalogo, religionis et vitae faciunt, conspiciuntur in regione superiore, et sic immediatius communicant cum Christianis in meditullio; nam communicatio sic non intercipitur a Mahumedanis et Pontificiis. Gentes etiam distinctae sunt secundum genios et facultates recipiendi lucem per caelos a Domino; sunt enim ex illis interiores et exteriores, quod non trahunt ex solo natali, sed ex religione: Africani sunt reliquis interiores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church