74. Omnes qui unum Deum Creatorem universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo habent; dicunt quod nemo aliam de Deo possit habere. Cum audiunt quod plures de Deo foveant ideam sicut nubeculae, quaerunt ubinam illi sunt, et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit; sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur Spiritus, et de spiritu non aliter cogitant quam sicut de particula nubis, non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo: at usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est quod non similis sit apud illos qui Dominum pro Deo caeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam presbyterum ex Christianis dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias Gentes successive ad interiores et interiores, et ab illis ad caelos eorum, et tandem ad caelum Christianum, et ubivis data est communicatio perceptionis interioris eorum de Deo; et animadvertit quod non alia illis idea Dei esset quam idea Hominis, quae eadem est cum idea Divini Humani.