Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. Plures societates Gentium sunt, imprimis ex Africanis, qui dum instructi sunt per angelos de Domino, dicunt quod non aliter possit esse, quam quod Deus Creator universi apparuerit in mundo, quia creavit illos, et amat illos; et quod apparitio non potuerit fieri quam usque ad visum ocularem in Humana forma. Cum illis dicitur, quod non apparuerit sicut solent angeli, sed quod natus sit Homo, et sic visus, haesitant aliquantum, et inquirunt num natus sit a patre homine; et cum audiunt quod conceptus sit a Deo universi et natus a virgine, dicunt quod sic Ipsi Divina Essentia sit, quae quia infinita et ipsa Vita est, non talis homo fuerit sicut alii. Informantur postea ab angelis, quod homo fuerit in conspectu sicut alius; sed quod cum in mundo fuit, Essentia Ipsius Divina, quae in se infinita et ipsa Vita est, rejecerit naturam finitam et hujus vitam a matre, et sic Humanum suum in mundo conceptum et natum, Divinum fecerit. Haec Africani, quia interius spiritualiter prae reliquis cogitant, comprehenderunt et receperunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church