Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 81

Previous Number Next Number See English 

81. Negotiantur in illo mundo sicut in priori cum variis, imprimis cum lapidibus pretiosis, quos sibi per vias incognitas comparant e caelo, ubi lapides pretiosi in copia sunt. Quod negotiatio illis cum lapidibus pretiosis sit est quia Verbum in sua originali lingua legunt, et sensum litterae ejus sanctum habent, ac lapides pretiosi sensui litterae Verbi correspondent; de qua correspondentia videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 42-45). Vendunt illos gentilibus, qui circum illos in plaga septentrionali sunt. Possunt etiam arte parare similes, ac phantasiam inducere quod genuini sint; sed hi a suis praefectis severe mulctantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church