Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Judaei prae aliis non sciunt quod in mundo spirituali sint, sed credunt quod adhuc in mundo naturali; causa est, quia prorsus externi homines sunt, et non aliquid de religione sua cogitant ex interiori; quare etiam loquuntur similiter de Messia sicut prius, ut quod venturus sit cum Davide, et fulgens diadematibus praeiturus illis, ac introducturus illos in terram Canaanem, et in via, elevatione baculi, exsiccaturus fluvios quos transibunt; et quod Christiani, quos inter se Gentes vocant, tunc alas vestium illorum arrepturi, suppliciter orantes ut liceat comitari, et quod recepturi divites secundum copias, et quod etiam hi illis servituri sint: non volentes scire, quod in Verbo per "Terram Canaanem" intelligatur ecclesia, per "Hierosolymam" illa quoad doctrinam, et inde per "Judaeos" omnes illi qui ab ecclesia Domini erunt: quod hi per "Judaeos" in Verbo intelligantur, videatur in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 51). Cum interrogantur num credant se etiam in Terram Canaanem venturos esse, dicunt quod tunc descensuri. Cum dicitur, quod terra illa non possit capax esse omnium, respondent quod tunc ampliabitur. Cum dicitur, quod non sciant ubi Bethlechem, et quisnam ex stirpe Davidis, respondent quod venturus Messias id sciat. Cum dicitur, quomodo Messias Filius Jehovae potest habitare cum tam malis, respondent quod non mali sint: cum dicitur quod usque Moses in Cantico suo (Deutr. xxxii.) describat illos, et dicat quod pessimi sint, respondet quod Moses tunc iratus fuerit quod discederet: at cum dicitur quod Moses id scripserit ex mandato Jehovae, tunc tacent, et abeunt consultaturi. Cum dicitur, quod ortus illorum sit ex Canaanitide, et ex scortatione Judae cum nuru sua (Genes. xxxviii.), irascuntur, dicentes, quod satis sit quod ex Abrahamo sint. Cum dicitur illis, quod interius in Verbo sensus spiritualis sit, qui agit de solo Christo, respondent quod non ita sit, sed quod interius in Verbo non sit, nisi quam aurum praeter similia plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church