Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. (XII.) DE QUAQUERIS IN MUNDO SPIRITUALI. Sunt enthusiastici spiritus, separati ab omnibus aliis, tam obesae naris, ut credant se Spiritum Sanctum esse. Hi, cum Quaquerianismus incepit, sicut extracti sunt e silvis circumcirca ubi errarunt, ac {1}obsederunt plures, et infuderunt persuasionem quod a Spiritu Sancto agerentur; et quia sensu perceperunt influxum, religiosum istud ita occupavit illos totos, ut crederent se prae reliquis illustratos et sanctos; quare etiam a religioso suo non abduci potuerunt. Illi qui se confirmaverunt in illo, in similem enthusiasmum veniunt post mortem, ac separantur a reliquis, et ablegantur in silvas ad similes, ubi e longinquo apparent sicut sues silvestres. Illi autem qui se non confirmaverunt, separati ab aliis amandantur in locum similem deserto, qui est in ultimis plagae meridionalis, ubi speluncae sunt templa eorum. @1 obsederunt pro "obsiderunt"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church