Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 84

Previous Number Next Number See English 

84. Postquam priores spiritus enthusiastici ab illis remoti sunt, tremor qui ab illis invasit corpus illorum, cessavit, et nunc motionem ad sinistrum sentiunt. Ostensum est, quod a primo tempore successive abiverint in pejora et tandem in nefaria ex mandato spiritus sancti illorum, quae nulli propalant. Locutus sum cum Instauratore religiosi illorum, et cum Penn, qui dixerunt quod in talibus nullam partem habeant. Sed illi qui talia patrarunt, post mortem demittuntur in locum tenebricosum, et sedent in angulis, apparentes sicut amurcae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church