2. Postquam spectaveram faciem ejus, inspexi oculos ejus, et ecce pupillae illorum scintillabant sicut ex radiis lucis; postea opaci facti sunt, ac irides plane viridescebant, et demum visi sunt obducti {1} sicut tunica, ex quo tota lens crystallina {2} in pupilla visa est sicut albugo. His visis quaesivi illum {3} num videt quicquam, et dixit, `Video clare, et plura quam prius.' Et quaesivi, `Quomodo potes {4} videre quando oculi sunt guttae serenae? forte vides aliquid ex luce fatua intus?' Respondit. `Quid lux fatua?' Ut ergo sciret quid lux fatua, interrogavi, `Quid ex luce tua cogitas?' Dixit, `Cogito in visione clara quod bestia aeque rationaliter cogitet sicut homo; postea, quod Deus sit natura, ac natura Deus; et tunc etiam, quod religio sit vanitas; et porro, quod non aliud sit bonum aut malum quam jucundum et injucundum'; et similia alia. @1 obducti sicut J(c) T; obducti sunt J$ @2 crystallina J(c) T; chrystallina J$ @3 illum J; ex illo T videt J; videat J(c) T$ @4 potes J(c) T; potest J$