Canons (Mongredien and Coulson) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT PRIMUM. QUOD IN JEHOVAH DEO SINT DUO, EJUSDEM ESSENTIAE,--DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA, SEU DIVINUM BONUM ET DIVINUM VERUM. 1. Quod universaliter et singulariter omnia in utroque mundo, spirituali et naturali, se referant ad amorem et sapientiam, seu ad bonum et verum, quoniam Deus Creator et Stator universi est ipse Amor et ipsa Sapientia, seu ipsum Bonum et ipsum Verum. 2. Prorsus sicut universaliter et singulariter omnia in homine se referunt ad voluntatem et intellectum; quoniam voluntas est receptaculum boni seu amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae et veri. 3. Et prorsus sicut omnia universi quoad existentiam et subsistentiam se referunt ad calorem et lucem: et calor in spirituali mundo in essentia sua est amor, ac lux ibi in essentia sua est sapientia; et calor et lux in naturali mundo correspondent amori et sapientiae in spirituali. 4. Inde est quod omnia in ecclesia se referant ad charitatem et fidem; quoniam charitas est bonum, et fides est verum. 5. Quod ideo in Verbo prophetico sint binae expressiones, quarum una se refert ad bonum, altera ad verum; et sic ad Jehovam Deum, qui est {1} Ipse Bonum et {1} Ipse Verum. @1 "Ipse":--sic in utroque exemplo. Forte ab auctore scriptum est ipsum.$ 6. Quod in Verbo Veteris Testamenti "Jehovah" significet Divinum Esse, quod est Divinum Bonum, ac "Deus" Divinum Existere quod est Divinum Verum; et quod "Jehovah Deus" significet utrumque, similiter "Jesus Christus." 7. Quod bonum sit bonum, ac verum sit verum, quantum et qualiter conjuncta sunt. 8. Quod bonum existat per verum; consequenter quod verum sit forma boni, et inde quale boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church