Canons (Mongredien and Coulson) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SECUNDUM. QUOD JEHOVAH DEUS QUOAD DIVINAM SAPIENTIAM SEU DIVINUM VERUM DESCENDERIT, ET IN MARIA VIRGINE ASSUMPSERIT HUMANUM. 1. Quod Jehovah Deus assumpserit Humanum, ut in temporis plenitudine fieret Redemptor et Salvator. 2. Quod Redemptor et Salvator factus sit per Justitiam quam tunc, quoad Humanum, induit. 3. {1} Quod non fieri potuerit Justitia et sic Redemptor et Salvator quoad Humanum, nisi per Divinum Verum: quoniam per Divinum Verum a principio omnia facta sunt quae facta. @1 Distibutio et notae numerales, in paragraphis subsequentibus (n. 3-7), sequuntur ordinem exempli Scarensis.$ 4. Quod Divinum Verum potuerit pugnare contra inferna, quodque potuerit tentari, blasphemari, reprobari, pati. 5. Non autem Divinum Bonum; nec Deus, nisi in humano secundum Divinum ordinem concepto et nato. 6. Quod Jehovah Deus ideo descenderit quoad Divinum Verum, et assumpserit humanum. 7. Quod hoc sit secundum Scripturam Sacram, et secundum rationem illustratam ibi et inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church