Canons (Mongredien and Coulson) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT TERTIUM. QUOD DIVINUM HOC VERUM INTELLIGATUR PER "VERBUM" QUOD "CARO FACTUM EST" (Joh. i.).{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]VERBUM HYPOSTATICON:-

Quod non potuerit Filius vocare Se Deum, ita Se Patrem. Quod non potuerit aliquis "Filius Dei ab aeterno" descendere, secundum effatum doctrinae hodiernae ecclesiae; quoniam [patet], (1.) Quod non [potuerit] vocare Illum suum Patrem:-

(2.) Quod nec dicere quod omnia Patris, Sui sint;-

(3.) Quod qui videt Ipsum videat Patrem:-

(4.) Quod in Baptismo et in Transformatione non potuerit Deus Pater dicere "Hic est Filius meus" dilectus [(Matth. iii. xvii. 5)]. (Praeter plura loca ex Verbo Veteris Testamenti de Adventu Domini, collecta in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, n. 6; et ibi, quod Jehovah venturus.)$ 1. Quod "verbum" in Scriptura Sacra significet varia; ut quod significet rem quae realiter existit; tum cogitationem mentis, et inde sermonem. 2. Quod primario significet omne quod ex Dei ore existit, et exit, ita Divinum Verum; proinde Scripturam Sacram, quoniam ibi est Divinum Verum in sua essentia et forma; ex eo est quod illa, una voce, dicatur "Verbum." 3. Quod "Decem Verba" Decalogi significent omnia Divina vera in summa. 4. Quod "Verbum" inde significet Dominum Redemptorem et Salvatorem; quoniam omnia ibi sunt ex Ipso, ita Ipse. 5. Quod ex his videri possit quod per "Verbum" quod "in principio fuit apud Deum," et quod "fuit Deus," et quod "fuit apud Deum ante mundum," intelligatur Divinum Verum quod fuit ante creationem in Jehovah, et post creationem a Jehovah; et denique Divinum Humanum, quod Jehovah in tempore assumpsit; nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit," hoc est, Homo. 6. Quod Verbum Hypostaticon nec aliud sit quam Divinum Verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church