Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. (V.) DE ANGLIS IN MUNDO SPIRITUALI. Sunt duo status cogitationis apud hominem, externus et internus; homo in externo est in mundo naturali, in interno est in mundo spirituali: hi status unum faciunt apud bonos, sed non unum apud malos. Qualis homo quoad internum suum est, raro patet in mundo naturali, quoniam ab infantia voluit moralis esse, et didicit videri; sed in mundo spirituali clare apparet qualis est: lux spiritualis hoc detegit; est quoque homo tunc spiritus, et spiritus est internus homo. Nunc quia mihi datum est in illa luce esse, et ex illa videre quales interni homines sunt ab uno regno et ab altero, hoc per commercium plurium annorum cum angelis et spiritibus, me oportet, quia interest, id manifestare: hic modo aliquid de nobili gente Anglica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church