Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Meliores ex gente Anglica in centro omnium Christianorum sunt (videatur supra, n. 20); quod in centro sint, est ex causa, quia illis lux intellectualis interior est: haec non apparet alicui in mundo naturali, sed apparet conspicue in mundo spirituali; trahunt hanc lucem a libertate cogitandi, et inde loquendi et scribendi, in qua sunt: apud alios, qui in tali libertate non sunt, lux intellectualis, quia non habet exitum, offunditur. Verum lux illa non est activa ex se, sed fit activa ex aliis, imprimus a iris famae et auctoritatis apud illos; ut primum ab his aliquid dicitur, aut ab illis approbatum legitur, lux illa exsplendescit, et raro prius. Propter hanc causam illis in mundo spirituali praeficiuntur moderatores, et dantur sacerdotes incluti fama ex eruditione ac praepollente ingenio, quorum mandatis et monitis ex illa sua indole benevole obediunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church