51. Urbes in quibus Hollandi habitant, sunt singulari modo custoditae; omnes plateae in illis sunt tectae, et ii, plateis sunt portae, propter causam ne spectentur e petris et collibus circum; hoc fit illis propter insitam illis prudentiam occultandi sua consilia, et non divulgandi suas intentiones; nam talia in mundo spirituali per inspectiones protrahuntur. Cum aliquis animo explorandi statum illorum in urbem venit, ille dum exiturus est, ducitur ad portas platearum clausas, et sic reducitur et ducitur ad plures, et hoc usque ad summam molestiam, et tunc emittitur; hoc ob finem ne redeat. Uxores, quae imperium super maritos affectant, habitant ad unum latus urbis, nec saepius conveniunt, quam cum invitantur, quod fit civili modo; et tunc illas etiam deducunt ad domos, ubi conjuges absque imperio unius super alterum vivunt, et ostendunt quam ornatae et mundae illorum domus sunt, et quam jucundum vitae illis est, et quod haec sint ex mutuo et conjugiali amore. Illae, quae ad haec attendunt et afficiuntur, desistunt a dominio, et una vivunt, et tunc nanciscuntur habitationem propius ad medium, et vocantur angeli. Causa est, quia amor conjugialis est amor caelestis, qui est absque imperio.