Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Diebus ultimi judicii vidi ex urbibus ibi, et ex villis et terris circum, ex illa natione ejectos ad plura millia, qui in mundo nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum propter famam ut sinceri apparerent lucri causa; tales enim, cum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in mundo spirituali, tunc ruunt in omne nefas, spoliando obvios quoscunque offendunt, dum in campis et extra urbes sunt. Illos conjectos vidi in voraginem igneam tendentem sub tractum orientalem, et in cavernam tenebrosam tendentem sub tractum meridionalem. Haec ejectio visa est anno 1757, die 9 Jan. Remanentibus illis apud quos erat religio, et ex religione conscientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church