Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. Locutus sum, sed modo semel, cum Calvino. Erat in societate caeli quae spectatur antrorsum supra caput; et dixit quod non consenserit cum Luthero et Melanchthone de sola fide, quoniam in Verbo toties nominantur opera, et mandatur facere, et quod ideo fides et opera conjungenda sint. Quod Calvinus in sua societate acceptus sit, quia probus et non turbas facit, audivi ex uno moderatore istius societatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church