Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Quoniam homo ex hereditario talis est, ut velit imperare, et successive sicut relaxantur lora, super plures, et tandem super omnes, ac intimum ejus amoris est ut velit invocari et coli ut Deus; ideo omnes qui per bullas papales sanctificati sunt, removentur ab oculis aliorum et reconduntur, et aufertur illis omne commercium cum cultoribus illorum: causa est, ne radix illa malorum pessima apud illos excitetur, et in deliria phantastica, qualia sunt supradicti inferni, inferantur. In talibus deliriis sunt illi, qui, dum in mundo vixerunt, {1}sancti fieri post mortem ut invocentur, studio affectarunt. @1 sancti pro "sanctos"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church