64. Multi ex Pontificia gente, imprimis monachi, cum in mundum spiritualem veniunt, quaerunt sanctos, quisque sanctum sui ordinis; sed non inveniunt, quare mirantur: sed post instruuntur ab aliis, quod sint intermixti vel illis qui in caelis sunt vel illis qui in infernis, quisque secundum suam vitam in mundo, et quod utrobivis nihil sciant de cultu et invocatione sui; et quod qui sciunt et volunt invocari, sint in inferno illo separato et deliro. Cultus sanctorum est talis abominatio in caelo, ut dummodo audiunt illum horrescant, quoniam quantum alicui homini addicatur cultus, tantum cultus derogatur Domino; sic enim non solus potest coli; et si Dominus non solus colitur, fit discriminatio, quae tollit communionem, et fluentem ex illa felicitatem vitae.