65. Ut scirem quales sancti Pontificiorum sunt, propter causam ut notum facerem, educti sunt ex inferiore terra usque ad centum, qui noverunt de sanctificatione sua. Ascenderunt a tergo, modo aliqui ante faciem, et cum uno ex his locutus sum, quem dixerunt fuisse Xaverium: hic dum mecum loquebatur, erat prorsus fatuus; narrare tamen potuit, quod in loco suo, ubi inclusus manet, non fatuus sit, sed quod fatuus fiat quoties cogitat quod sanctus sit. Simile murmur audivi ab illis qui a tergo erant.