Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. De advenis ex Europa dixerunt, quod non admittantur; et cum aliqui, imprimis monachi, penetrant, inquirunt quid sciunt, et cum narrant aliqua de religioso, vocant illa nugas quae laedunt ipsas aures, et tunc ablegant illos ad operas ut aliquid utile faciant; et si renuunt facere, vendunt illos in servos, quos ex lege illorum licet castigare ad libitum, et si ad nihil utile adigi possunt, venduntur demum pro pauco ad viles.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church