Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. (XI.) DE JUDAEIS IN MUNDO SPIRITUALI. Judaei ante ultimum judicium ad latus sinistrum meditullii Christiani in valle ibi apparuerunt; post illud autem translati sunt in septentrionem, et interdictum est commercium cum Christianis, nisi cum vagis extra urbes. Sunt in illa plaga binae magnae urbes, in quas Judaei post mortem deducuntur, quas ante judicium vocaverunt Hierosolymas, sed post illud alio nomine; quia post judicium per "Hierosolymam" intellecta est ecclesia in qua Dominus solus adoratur. Praeficiuntur illis in suis urbibus Judaei conversi, qui monent illos ne contumeliose loquantur de Christo; et puniunt qui usque id faciunt. Plateae urbium illarum sunt oppletae caeno usque ad talos, et domus immundis, a quibus etiam olent; propter quae non adiri possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church