80. Apparet illis aliquoties angelus supra, in media altitudine, cum baculo in manu; et dat credere quod sit Moses, ac hortatur ut desistant a vesania de exspectatione Messiae etiam ibi, quia Messias est Christus, qui illos et omnes regit; et quod ipse id sciat, et quoque aliquid de Ipso sciverit cum in mundo fuit: quibus auditis recedunt; et maxima pars obliviscuntur, et pauci retinent; et qui retinent, mittuntur ad synagogas, quae sunt ex conversis, ac instruuntur; et illis qui instructi recipiunt, dantur novae vestes pro laceris, in quibus prius fuerunt, et datur Verbum nitide scriptum, tum habitatio in urbe non indecora. Illi autem qui non recipiunt, dejiciuntur in inferna sub magno illorum tractu, et multi in silvas et in deserta, ubi agunt inter se latrocinia.