4548. [a]. De cujusdam sphaera, quae ex more solito venenosos sales contra alios effundebat Gust. Benz. Erat quidam in vita corporis qui potuit tales sales contra alios effundere, ut non possent responderi, quia ita illos flectebat, ut is ad quem effundebat quasi stupidus factus, et iratus quod non retorquere potuit; attraxit hoc ex naturali indole familiari aequivocis et similibus alios laedere, sed is quia putabat se aliis eruditiorem esse, inspirabatur tales sales effundere, quorum unus ostendebatur, nempe quod potuisset sensa animi mei bene recipere, sed nesciret ubinam illa reponeret ita subsannando.