4549. [a]. Ejus sphaera ostensa quod volveretur circum eum sicut volumen in longum extensum, secundum voluminis rotundum, num ad se inflecteret se, non mihi visum, similiter etiam horizontali volumine circum eum: talis sphaera ejus fuit, non visa prius, volumen erat quasi aereum quid; appercipiebatur quod esset ab illis qui contemserint alios prae se, et qui non bene de aliis cogitaverint.