3. Loquutus sum cum nostrae Telluris Spiritibus aliquoties de ea re, et dictum quod homo, qui intellectu pollet, scire possit ex multis quae novit, quod plures Tellures sint, et ibi homines; nam ex ratione concludi potest, quod tantae Moles, quales sunt Planetae, quarum aliquae magnitudine excedunt hanc Tellurem, non sint moles vacuae, et creatae ut modo ferantur ac spatientur circum Solem, et luceant pauco suo lumine pro una Tellure, sed quod illarum usus insignior, quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem, quam ut humanum Genus existat, et inde Caelum; nam Genus humanum est seminarium Caeli; is non potest non credere, quam quod homines sint, ubicunque aliqua Tellus. Quod Planetae, qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos Mundi hujus Solis, Tellures sint, manifeste sciri potest ex eo, quod corpora terrestris materiae sint, quia solis lumen reflectunt, et inspecti per vitra optica apparent non sicut stellae rutili e flamma, sed sicut terrae ex obscuris variegati: tum ex eo, quod illi, similiter ac nostra Tellus, circum Solem ferantur et progrediantur via zodiaci, ac inde faciant annos et anni tempora, quae sunt Ver, Aestas, Autumnus, et Hyems: similiter quod circum axem suum, similiter ac nostra Tellus, rotentur, ac inde faciant dies et diei tempora, nempe Mane, Meridiem, Vesperam et Noctem: ac insuper, quod aliqui eorum habeant Lunas, quae vocantur Satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur, sicut Luna circum nostrum; et quod Planeta Saturnus, quia longissime a Sole distat, habeat quoque Cingulum magnum luminosum, quod multam lucem, tametsi reflexam, Telluri isti dat. Quis usquam, qui haec novit, et ex ratione cogitat, dicere potest, quod haec inania corpora sint?