Earths in the Universe (Whitehead) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Insuper cum Spiritibus loquutus sum, quod ab homine credi queat, quod in universo sint Tellures plures quam una, ex eo, quod Caelum astriferum tam immensum sit, ac tot innumerabiles ibi stellae, quarum unaquaevis in suo loco seu in suo mundo est Sol, ac instar nostri Solis, in varia magnitudine: qui rite expendit, is concludit, quod totum illud tam immensum non possit non esse quam medium ad finem, qui ultimus creationis, qui finis est Regnum caeleste, in quo Divinum cum angelis et hominibus habitare potest: universum enim aspectabile, seu Caelum illustre tot innumerabilibus stellis, quae sunt totidem Soles, est modo medium ut existant Tellures, et super illis homines, ex quibus Regnum caeleste. Ex his rationalis homo non aliter cogitare potest, quam quod tam immensum medium ad tantum finem non factum sit pro humano genere et inde Caelo ex una Tellure; quid hoc foret pro Divino, quod infinitum, cui parum et vix aliquid essent millia, imo myriades Tellurum, et omnes plenae incolis?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church