11. CHRISTUS. SECTIO II.9
Aspectus Ejus sicut Sol lucens in virtute sua, Revel: I: 16. Describitur Dominus variis nominibus, Apoc: I: 5. Repraesentatio Ipsius quoad Verbum, Apoc: I: 13 ad 18. Si quis aperuerit januam, ingrediar ad illum, Apoc: III: 20. Honor datus Domino ex Verbo, dum aperuit sigilla Libri, multis ab animalibus et senioribus, et ab omni creatura, Apoc: V: 9 ad 14. Quod nemo interpretari possit Verbum, et docere vera inde, quam Dominus, intelligitur per quod Agnus aperuerit sigilla Libri, Apoc: Cap: V: [1.] seq: et Cap: VI. Quod Agnus qui in medio Throni pascet illos, et deducet ad vivos fontes aquarum, Apoc: VII: 10.16.[17.] Qui virgines sunt sequuntur Agnum quocunque vadit, Apoc: XIV: 4. Angelus volans in medio coeli habens Evangelium aeternum, Apoc: XIV: 6. Beati mortui, qui in Domino moriuntur ab nunc, Apoc: XIV: 13. Ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, Apoc: XIV: 14. Magna opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum, quis non glorificet Nomen tuum, quia solus Sanctus, unde omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt, Apoc: XV: 3.4. Quod Agnus sit Dominus dominorum et Rex regum, et qui cum Ipso vocati, et electi et fideles, Apoc: XVII: 14. Cap: XIX: 16. Habentes testimonium Jesu, Testimonium Jesu est spiritus Prophetiae, Apoc: XIX [: 10.]. Quod aperietur Verbum a Domino, intelligitur per Equum album, nam Sedens super illo, vocatur Verbum Dei, Apoc: XIX: 10 ad 16. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis, Apoc: XXI: 3. Dominus Deus omnipotens et Agnus templum ejus. Gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus, Apoc: XXI: 22.23. XXII: 5. Thronus Dei et Agni, Apoc: XXII: 3. Quod sit qui est, fuit, et venturus, Alpha et Omega, Apoc: I: 4.8.11. Cap: II: 8. Cap: XI: 17. Cap: XXI: 6. [Cap:] XXII: 13.