12. CHRISTUS. SECTIO II.10
Vocabis nomen ejus Jesum, Ille salvabit populum a peccatis suis, Matth: I: 21. Magi venerunt adorare Jesum infantem, et quod nasciturus in Bethlechem, secundum Micham V: 1. Matth: II: 1 ad 6. Magi adorarunt Ipsum, et obtulerunt illi dona, Matth: II: 11. Jesus dixit Johanni, conveniens est nobis sic implere omnem justitiam Dei, Matth: III: 15. Jesus dixit diabolo tentanti, non tentabis Dominum Deum tuum, et iterum, Dominum Deum tuum adorabis, et Ipsi Soli servies, Matth: IV: 7.10. Princeps veniens adoravit Jesum, Matth: IX: 18. Quisquis me suscipit Ipsum qui misit me, Matth: X: 40. Omnia mihi tradita sunt a Patre, quare venite ad me omnes, Matth: XI: 27.28. Illi qui in navi erant, adorabant Jesum, dicentes vere Filius Dei Tu, Matth: XIV: 33. Cananaea adoravit Ipsum, XV: 25, discipuli, Luc: XXIV: 52, caecus, Joh: IX: 38. Turbae glorificabant Deum Israelis, Matth: XV: 31. Quod unus sit Rabbi, et unus Magister, hoc est doceat bonum et verum, Matth: XXIII: 8.10. (((De signo adventus Domini et consummationis saeculi, Matth: XXIV: 1 ad fin:
Tunc erunt bella et rumor, et dicent ego sum Christus, Pseudoprophetae exsurgent et seducent multos, significat haereses in primis temporibus, quae multae fuerunt, Matth: XXIV: 5 ad 14.))) Mulieres occurrentes Jesu, adorarunt Ipsum, Matth: XXVIII: 9. Data est Mihi, dixit, omnis potestas in coelo et in terra, Matth: XXVIII: 18. Psalm: VIII: 6.7.